Cupidine motus visitandi Summum Pontificem Benedictum XIV, et Museum nostrum Ashmoleanum ingressus, laetum pontificem et quasi iocis circumfusum inveni. Qui rem sic mihi totam lepide exposuit.
"Somnium vidi; in quo Cardinalis degradandus degradatatus est. Quod autem ad risum me maxime commovit erat istud: in illo somnio audivi, et clare audivi, omnia quae dicta sunt. Sed hoc quoque accidit: in mente mea sensi ea quae non voce sed mente innuebantur ... et haec quoque lingua vestra barbarica Anglica sensi!!
"Inductum vidi degradandum in Basilicam beati Petri et usque ad pedes Romani Pontificis tractum; ubi Signum Pacis a Papa datum est degradando, his verbis: Fili carissime, salus tibi et pax. Sed novi et hoc paene tacitum subaudivi: You ----- ------ , you've made me look stupid! Cui palam respondit degradandus Et tibi, beatissime Pater, sed ad aures meas verba *** you, Fanny clam pervenerunt. Pontifex iussit Cappam Magnam ab humeris degradando demi et ipse Galerum sua manu a capite amovit dicens Auctoritate beatorum Apostolorum Petri et Pauli, huius usum a te tollimus, Anglice autem Well, Sunshine, you won't be needing this any more now. Degradandus debita humilitate respondit Quod a te accepi, tibi fidelis reddo nisi quod Anglice cogitavit Would you like me to tell you where you can put it?
"Degradatus inde ductus est per frequentissimos ordines S R E Cardinalium quorum omnes ei dixerunt Misereatur tui Omnipotens Deus ... Anglice autem Jolly jolly rotten luck, old man, jolly jolly jolly rotten luck seu fortasse Rather you than me. Cum ad ostium Ecclesiae perventum esset, Georgius Cardinalis Pell et Archiepiscopus Carolus Maria Vigano ... ii enim degradatum ducebant ... eum tradiderunt Equitibus quibusdam Melitensibus ibi casu exspectantibus, et ...
"Mirabiliora!! Hic omnia mutata sunt ... quoties vero in somniis hoc accidit?! Audivi verba aperta Anglice; sensus eorum nunc subaudiebatur Latine. Go and buy him a nice big pizza voce magna dicebatur; Ite Tortores et munus vestrum adimplete intus audivi.
"Post breve tempus, redeuntes Equites clamaverunt Anglice He's had it [i.e. the pizza], Latine autem illud Marci Tulli sensi verbum Vixit.
"A schola Sixtina tunc inchoatus est hymnus Te Deum laudamus, et campanae Ecclesiae magno concentu concrepuerunt; Plebs Sancta Dei gaudium suum et pietatem cantilenis saltationibus Baccho Cerere ostenderunt.
"Cardinalis vero et Archiepiscopus praedicti ad Pontificem regressi et provoluti dixerunt Ad Multos Annos Domine, Anglice autem We did try to tell you."
Ab his denique Sanctissimus Dominus Noster Benedictus papa XIV tacuit.
Pontifici audenter ego susurravi "Wuerl? Cupich?"
Caput eius marmoreum annuere visum est, labia quamvis lapidea cacchinare.
3 comments:
Oh if only!
https://www.orderofmalta.int/2020/09/04/order-of-malta-celebrated-founder-fra-gerard-900-years-after-his-death/
"The celebrations in Scala began, on Thursday 3 September with a Solemn Mass presided by Cardinal Giovanni Angelo Becciu, the Pope’s Special Delegate to the Sovereign Order of Malta."
I wonder how long this post will remain on the website of the Order.
Oh si et alii sic latine scribere valerent. Proh dolor, hodie jam rarissime quis sermonem romanum sic usurpare potest. Macte, pater reverendissime! Metaphora salibus abundans, tamen, ipsa materia nimis tristis est et risum cohibet.
Post a Comment