27 July 2019

Seeking the cool on a hot day

Aestu languidus illud quaesivi frigus quod nonnisi a Curatoribus Ashmoleanis praebetur. Menandrum poetam Graecorum principem praeterivi -- ardor libidinis hodie nequaquam allicit -- et petii Summum Pontificem Benedictum XIV. Nodulum quendam expediri cupiebam.

Quem allocutus sum "Cur ..."

"Salve pusille" ait pontifex. "Et tu me salutare nequis? Ubi illa urbanitas, illa consueta Oxonietas?"

Erubui. "Da veniam" dixi. "Salve Pater Sanctissime".

Caput humiliter inclinavi.

Mora interposita ille "Et quid rogas?"ait.

"Pater Sanctissime, cur successor vester tot et talia totiesque profert mendacia?"

Uno tantum verbo papa "Qualia?" respondit.

"Illo tempore quo de pueris stupratis agebatur, episcopum quendam 'innocentem' papa raucus clamavit negavitque se unquam testimonia accepisse e quibus illum 'reum' iudicaret. Sed postea pater quidam purpuratus O'Malley patefecit magnum librum (Callimachus recte 'mega kakon') eidem papae datum in manus esse. Memini quoque patres quattuor Dubia quaedam ad eum scripta misisse; quae tamen ille accepisse negavit. Mendacia talia."

Subridens Pontifex "Verba Pilati mutemus et rogemus Quid sit Mendacium. Variis in regionibus leges variae inveniuntur. Quod in Anglia vestra ut mendacium  haberetur, alibi non tam graviter acciperetur. Inter viros Argentineos ea dici et audiri possunt quae inter Anglos Francos Italos non essent pro vero dicenda. Ecce: in illa terra miserrima Argentina, a tyrannis tam diu oppressa, mores loquendi dissimiles habentur, et cotidie peronizare solent. Ethica sua Principia 'e situationibus' depromunt. Veritas ipsa inversa et ut ita dicam capite suffulta stare cogitur. Non minus quam inter Cretenses illos veteres et notos, Est fit Non et Non fit Est. Color albus et color niger facillime inter se commutantur. Hoc fortasse et in Amazonia invenietur. Exspectanda est vobis Exhortatio post Synodum Apostolica Mendaciunculi Laetitia."

Aliquantulum post tempus ego haec "Negavit se papa Dubia accepisse; negavit se librum de pueris stupratis conscriptum legisse; sed in terra Argentina haec et talia pro Veritate stare possunt? Hoc Sanctissime dicis?"

Nictans annuit Pontifex. Qui addidit "Homerus eos andras polytropous dixisset, et Hesiodus absque dubio hoc monuisset 'Noli ab Argentineo currum emere qui diutius in usu fuerit'. Hoc est Magisterium! Placetne?"

Ego "Domne valde placet".

Deinde onere expeditus et ridebundus secessi. Menandrum quoque exiturus (iam non dyscolus) salutavi, haec subiungens "Faxit Thalia ut fabulae tuae deperditae Argentinea et Amazonia inter huius domus papyracea mox inveniantur!"

Annuere benevolens visus est.

5 comments:

Friedlon said...

If only Cdl. Müller had have the wisdom to communicate his thoughts using this secret code - none of the malicious flunkeys would have suspected anything was going on, and he still might be prefect of the CDF.

Ttony said...

'Noli ab Argentineo currum emere qui diutius in usu fuerit'

Dear Father, you've said it all (or perhaps have had it all said to you).

Andreas Meszaros said...

Cur noluisti Sanctum Patrem sciscitari aliquid de Domino Rosica, olim Praefecto Instrumentorum Communicationins Socialis, qui quondam declaravit: "nova, diebus nostris exoritur aetas in Ecclesia, novo cum pontifice Jesuita adveniente, qui Eam regit prout sibi placuerit neque juxta Scripturarum auctoritatem nec secundum paternas Ecclesiasticas evangelicasque traditiones." Rogo te, si proxime videris papam Lambertini, ut opinionem ejus super hac sententia expostulare non graveris.

CIRUJANOREAL said...

Gofynnais oer y gwres nad yw ond curaduron a gefnogir Ashmolean. Menandrum capten Groeg pasio - mae hyn yn golygu ei bod yn denu y fflam - a gofynnodd Pab Benedict 14. Nodiwlau yn gyflym a ddymunir.

Anerchodd yr \"Pam ... '^^^^' Hello pnsille\" meddai'r pontiff. \"A ydych yn fy helpu, dim? Pan fydd y mireinio fel Oxonietas arferol? '^^
Rwy'n blushed. \"Pardwn fi,\" meddwn. \"Henffych well, tad sanctaidd.

pen bowed isel.

cyfnodau oedi

LXI said...

Sicut et tibi, valde placet et mihi legisse talia. De verbis, videtur, Argentineorum hominum semper dubitandum est. Aut fortasse melius, de verbis modernistarum dubitandum, et magna cum vigilantia.

Utinam super nodulos complurimos, diebus istis constanter excrescens atque confusionem populo Christiano spargens potuissemus consilium talem, a praeteritis pontificibus Romanis saepius attendere!

'Postae' talia, lingua Latina scripta, valde appretio; si vis, plus scribe– gratias ago. Ut traditio nostra renovetur, bene est linguam hanc viva voce, an 'viva littera' uti, ut non possint vocare linguam hanc 'mortuam.'