13 March 2019

Benedict XIV, Clement XIV, and Clement XV.

Once again, as Britain rocks in the aftermath of the Brexit' votes, I sought solace from the bust of Pope Benedict XIV in Oxford's Ashmolean Museum. There is a brief summary for non-Latinists at the bottom.
Res mira! Hodie ridentem inveni magnum et carum pontificem! Quem saepe lugentem, miserum inveneram, quinimmo paene flentem, tot miseriis adflictum propter vulnera in Ecclesiam Militantem his temporibus illata, hodie palam gaudentem aspexi. "Cur Domne laetaris?" rogavi. "Propter tuum Zuhlsdorfium" respondit "virum lepidum et ad cor meum, qui mirabiliter prae Mundi oculis exhibuit amicum meum Ganganelli, meum in Sede Petrina sub nomine Clementis XIV successorem. Tot poculis huius papae et imagine et armis adornatis per orbem terrarum missis, gloriam tanti historici valde promovit et promovet!"

"Poculis tam bonis cotidie utor. Sed amicus tuus, Sancte Pater, Ganganelli fuit? Historicum dixti?"

Parvum emisit suspirium. "Ignorasne quot et quanta pro Iudaeis defendendis hic gesserit?" Ignorare me demissis oculis confessus sum. Ille "Iudaei per saecula multa inter homines nefasti et scelesti habebantur. Hoc illis crimen scelestissimum adlatum est, eos sanguine Christianorum et praesertim parvulorum in suis panibus conficiendis uti et usos esse. Quam rem Ganganello meo commisi penitus inquirendam. Omnia perscrutatus omnia lucide monstravit: crimen omnino falsum esse; nil tale unquam factum. Et Poetae Tragici L. Annaei Senecae fautorem se doctum monstravit. Gavisus sum maxime illo in Sedem Apostolicam postea promoto. [Hic pausam aliquantulam fecit et venuste subrisit] Sed audi! Hoc quoque placet et placebit ... dies nunc appropinquat liberationis vestrae."

Attonitus tacui. Deinde "Qui dies quae" dixi "liberatio? Num Brexitum dicis? Num tu Brexientibus faves?"

Cladem istam Brexitialem nihil ad rem pronuntiavit; cumque circumspexisset ne quis prope esset auditor ne Iaponicus quidem, suo more cautius murmure parvo hoc mihi patefecit: fore ut pontifex Romanus ... e suo loco tolleretur! Quae secutura dixit, me prohibuit nuntiare; hoc tantum vobis dicere possum, tempora breviora. Idcirco annuntio vobis gaudium magnum!! Non habebimus papam!!!

Papam cachinnantem currens effugi et hoc benigne addentem "Natalem tibi hodiernum, pusille, quam faustissimum precor!".

If your Latin is a little rusty, all you actually need to know is: get your Ganganelli and your Lambertini mugs from Fr Zed fast because they may soon be valuable historical items. IMPORTANT!

6 comments:

Fr. C. A. Fogielman said...

Mirifice scripsisti, carissime Pater! Sed forse "dixti" (par. 2) error est?

Banshee said...

The important bits toward the bottom are easier....

All I can say is that your rumor circles are a lot more exciting than mine. It is always hilarious when I am told that only women gossip, because obviously men have also been doing it since the dawn of time.

Also that of course certain things could happen any day, and that it generally is not worth holding one's breath until they happen.If the inevitable occurs sooner than one thought, one is not out of breath when it does.

John F. Kennedy said...

"If your Latin is a little rusty.."

Rusty? Most Latin Rite Catholics have never had ANY exposure much less heard any prayers in Latin.

Tom Broughton said...

This strikes me as another composition of irony; however, instead of being written in English, it is written in Latin.

Fr John Hunwicke said...

Dear Father

Good enough for Cicero, good enough for me.

Andreas Meszaros said...

Miror te hoc narrasse, Reverendissime. Nam, fere eodem die quo istud evenisse dicis, casu in via ambulans (hic in terra nova, quam dicunt) oculis meis aspicio adversum mihi in via venire virum quendam in Pontificali culmine nunc constitutum, multa adulatorum suorum turba circumdatum, qui et subinde appropians familiariter alloquitur mihi sic:

"Dic verum, pusille, dic quod sentis, amabo; nil est, quod magis audiam libenter. Oro et rogo, ne timeas manifestissime quodcumque in corde tuo lateat aperire hic coram omnibus absque ulla trepidatione."

Cui ego, ex intimo meo ventre crebra trahens suspiria, circumspiciens in ceteros:

"Durum est me tibi, Pater, quod petis, negare. Vero verius tamen quid sit, audi: haud pauci his diebus, novarum rerum studiosi (ut bonus papa Johannes aiebat) contra linguam Latinam in sacris ritibus usurpandam scribunt, praeiudicatisque opinionibus, Apostolicae Sedis voluntati hac in re contradicunt. Quaeso ergo te ut ne patiaris, adversum huiusmodi infitiatores improbos, nos non habere in Christi Ecclesia ullum defensorem."

Illico novi me in flammam mississe manum: consurgit adversus me omnis circumstantium turba, extenso brachio, irati, adductis superciliis, tumido ore saevientes, me magum, me seductorem de Ecclesia expellendum clamitant. Vix potui totius cohortis manum periculumque mortis effugere. Nunc sufficit mihi, (quis ego sum, pauperculus vermis et pulex?) sine ullo auditore, in angulo domus meae, solum mecum latine hic susurrare. Tuae autem narratiunculae latinae lectio cor meum lassum ubertim refecit, praesertim ob copiosam sermonis romani dicendi varietatem et elegantiam. Gratiam tibi quam plurimam.