Ibam forte per Viam Belli Montis .... agnoscitis, docti, sermonis genus ... well, as one does, I turned into Mr Cockerell's Ashmolean ... Atria Gallinacea, do you think? ... for a chin-wag with Papa Lambertini quem dii vocant Benedictum XIV. Haec secuta sunt.
"Ek Dios archomestha ... Papa Franciscus, Beate Pater, dic mihi cur contraria semper dicere videatur?"
"Qualia quibus contraria?"
"Ferream videtur habere mentem qua omnia quaelibet velit propriae suae subicere voluntati. Sed ut omnes sibi cedant eadem voce postulat qua per alios disseminat fore ut episcopi seu eorum conferentiae dispositiones varias faciant quinimmo contrarias et dissonas quibus fidem seu saltem praxim Christianam ad cultus et mores populorum suorum accomodent, repugnantibus aliis aliorum locorum episcopis. Nonne contraria proferre invenitur?"
Pope Benedict looked quizzically down at me. "Quae vos hodierni subsidiaritatem seu decentralisationem vocatis?" He smiled as if inviting me to show my appreciation of his witty descent into trendy barbarisms, rather like a pre-war British judge asking defense counsel And what, pray, Mr Woggins, is a camisole?
"Acu, sancte Pater ... "
"... rem tetigi", he completed the sentence. He cast his eyes around the gallery as if wondering what his fellow Roman Pontiffs in the room thought of the question. "Pusille, audi me. Callide iste meus successor rem gerit. Quae vos Anglicani gessistis ille bene novit. In regione quadam rerum novarum auctores nescioquid agunt quod, si statim per totum orbem terrarum agatur, omnia in ruinam cogat. Quod autem in angulo quodam agitur nonnunquam non animadvertitur. Similem agendi rationem in Ecclesiam Catholicam illi trahere placet, quomodo episcopi Romani permissu Pontificis id agere possint suis in hortulis quod nullo modo in omnibus passim regionibus licitum fuisset. Sed aliud habetis verbum ... "
"Hairesim, Holy Father?"
"Graecismum illudst ... gradualismum volui dicere!"
I must have looked puzzled. He explained.
"Haereses morbi sunt qui gradatim repere affirmarem si gradus ponere possent. Quod uno in loco natum est scelus in alia loca spargitur et deinde in plurima disseminatur. Ut dicam flaminicas digamiam pseudogamiam foeticidium. Haec omnia tu timuisti vidisti nosti."
I must have looked very woeful.
"Tharseite pantes! Nescitis an ille cras moriturus sit seu gubernacula depositurus! Nescitis an successorem habiturus sit Pium quemdam XIII qui pietate Petrina omnia in Christo instauraturus sit! Quid vestra fides valet?"
And lo! I woke up, gallo canente but far from Cockerell's galleries, to find that I was still in my bed. Phantasmata fugite! Omnia optima in omnibus quibusvis optimis mundis!
macte pater. quis nesciat ranam lento igne coquendam ne animadvertat aquam in olla bullire
ReplyDelete