26 June 2014

Quae in Encaeniis dicta sunt

Hodie in huius almae Universitatis Encaeniis, femina nescioquis Jefferts Schori ut videtur Americana ad gradum Doctoris in Divinitate admissa est honoris causa. Orator Publicus haec: Constat eam in rebus vel arduissimis mentem aequam tranquillamque servare. Multas ecclesiae Anglicanae provincias dissensionibus nonnumquam vehementibus sollicitari, quis est quin sciat? Haec autem voces inter se disputantium clementer auscultat, neglectos attendit, gregem suum ad caelestia regna non aeronave sed fidei et pietatis exemplo dirigit. Dominus quoque Cancellarius eandem alloquens ecclesiam tuam pari lenitate et firmitate gubernas dixit.

Quid tu, lector Americane, de his sentis?

Orator idem Publicus mulierculam eandem Servam servorum Dei nuncupavit. Quid? Triregnum eidem paratum asservatur? Joannam Papissam dignissimam ista dignior sequi conatur? In Sedem Petri (seu potius Petrae) elevata, foetum, putas, in pompa haec quoque paritura est? Duo hic mirabilia: huius enim anni permaturi videntur, et, cum vix sit inter lepidas annumeranda, quis est qui parte virili fungeretur?

__________________________________________________________________________
'Episcopum' Orator mulierem dixit, non 'episcopam'. Hac ratione qua verba graeca ex duobus verbis composita duas tantum terminationes habere dicuntur? (Sunt quibus 'flaminicam' dicere placuisset.)

Haec in linguam vernacularem vertere prorsus vetitum est, nec responsiones vernaculares admittentur.

17 comments:

  1. Et lenitate et firmitate gubernetur in naufragium.

    ReplyDelete

  2. (Sunt quibus 'flaminicam' dicere placuisset.)

    Placet mihi!

    ReplyDelete
  3. Non habeo erando christianus catholicus necesse loqui de actibus de qui non in communione cum Ecclesia. Possum liberalis esse quicquid uti ei titulus, sed habeo consolatio in decretum (ici prohibitum) ad validitatem ordinis.

    Doleo de Latine barbare meo.

    ReplyDelete
  4. Anonymous26 June, 2014

    You should really read the Google Translate for this, Father.

    ReplyDelete
  5. Ecce mulier peccatrix, circumdata purpura, visa est in civitate Oxoniensi: et multitudinem miratus sunt cum vidissent illam admiratione magna. Et universitas illius permisit magnam meretricem istam (cujus nomen magis Jezabel, quam Jefferts), quæ se dicit episcopam episcoporum, dominatrix mundi atque propheten justitiæ socialis, docere et deducere plebem Anglicanorum accipere sacramentum confectum mulieribus, fornicari contra naturam et pueros interficere in utero. Ista est impietas, mater abominationum, et præcurstrix Antichristi; ideo quicumque non habent doctrinam nefandam, quam est altitudines Satanæ, confugisset, ne theatrum conciderit, cum introisset inimica veritatis.

    ReplyDelete
  6. A clementi auscultatione ac lenitate (ut nominant aliqui) servæ servorum Dei, R. Libera nos, Domine!

    ReplyDelete
  7. Videte -
    https://www.youtube.com/watch?feature=player_detailpage&v=Sz6ZZ2_xbNY#t=28

    ReplyDelete
  8. Nonne lex grammatica legi Dei consentit? Sicut episcopus muliebri forma ob linguæ græcæ regulas caret, ita et episcopus mulieris formam de iure divino sumere nequit. Quam veritatem obscurant blanditiæ, verba ipsa patefaciunt!

    ReplyDelete
  9. Sent to me for posting here by Professor Anthony Esolen of Providence College, Rhode Island, USA:

    Orator publicus erravit: voluit dicere non "ecclesiam tuam firmitate ac lenitate gubernas," sed "membros ecclesiae tuae firmitate ac lenitate gubernas," sicut medicatrix manibus adepta et docta, nunc deprimentibus firmiter nunc relanguescentibus leniter, ad libitum patientis ovis. Si non erravisset Orator, sine dubio dixisset non Serva Servorum Dei, sed Serva Membrorum Servorum Dei, aut felicius Serva Maxima Membrorum Maximorum Servorum Dei. Est ut dixit Dominus, qui se humiliat, exaltatur, et quis veniet ultimus, veniet optimus.

    ReplyDelete
  10. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  11. "Ὅταν οὖν ἴδητε τὸ βδέλυγμα τῆς ἐρημώσεως τὸ ῥηθὲν διὰ Δανιὴλ τοῦ προφήτου ἑστὸς ἐν τόπῳ ἁγίῳ, ὁ ἀναγινώσκων νοείτω..."

    Malista!

    ReplyDelete
  12. O tempora! O mores! Nuncne perfidiis damus honores? Si illa credit quod dicit in sermones ejus, apertissime illa non credit rem fundamentalem fidei Christiani: ‘et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri.’ Illa fidem suam in cognitiones et mores momenti ponet, potius quam in veritate aeterna quod in nomine Jesu salvamur.

    ReplyDelete
  13. Sententia Willelmi de harmonia legis grammatica Dei Legi, dum vera, tum valde iocunda est. Certe verba humana omnia Verbo Incarnato Dei conformanda sunt! Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus...

    ReplyDelete
  14. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  15. nolo verba mea uti sed verba Valerii Maximi apta sunt: itaque iniusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum evasit, adeo ut pro crimine improbis feminarum moribus KJS nomen obiciatur.

    ReplyDelete
  16. Americanus romanista ab incunabulis catholicus sentio Robertum Duncan episcopum hic Pittsburghi cepisse duas partes dioecesis suae a Protestante Episcopaliana Ecclesia Foederatarum Americae Septentionalis Civitatum (vulgo PECUSA) in communitatem novam ecclesialem nuncupatam Ecclesiam Anglicanam Americae Septentrionalis (vulgo ACNA), qui tunc archiepiscopus laudavit tunc papam Benedictum Sextum Decimum pro Anglicanorum Coetibus constitutione apostolica, nonnullae cuius paroeciae optavi ut factae essent in coetus anglicanos in Ordinariatu vel in dioecesi Pittsburgense catholica romana, sed quae cunctae manserunt protestantes in ACNA, et quarum basilicas Catherina episcopa rapuit assistante civitate Pennsylvania.

    Convenitne Catherinam esse episcopum aut eqpiscopam? Memor sum Domni Jacobi Maroney liturgistae Americani de ICEL qui superavit Oratorem Publicum transgeneraturum unum verbum, episcopam, trangenerans dua verba in 1995o anno cum dixerit, “Annuncio [sic] vobis gaudiam [sic] magnam: Habemus episcopam [sic],” de domno suo episcopo Wigorniense in civitate Massachuseta, qui erat (et iam est) mas. Oratorne Encaenorum Publicus est melior huic liturgistae Americano, aut peior?

    Robertus Duncan, lustro archiepiscopatus peracto, nunc iterum est episcopus ACNA Pittsburghi, cuius schisma Petrus Jacobus Lee episcopus PECUSA Virginiae dixit peius esse haeresi, quod dictum irriserunt blogatores romanistae luxeruntque. Sic ipse dixit haereticus schismaticusque. Futurusne est admissus ad gradum Doctoris in Encaeniis? Hic Americanus exspecto.

    Ceterum censeo precem eucharisticam secundam esse delendam.

    ReplyDelete
  17. Tuus orator Publicus magnus moronus.

    ReplyDelete