3 April 2011

Clergy Appeal: Auxilium petitur ...

His hebdomadis in quibus prohibitione obstringimur quin sacrosanctum Missae Sacrificium offeramus, nonulla occasio oritur in qua pastorali cura motus desiderio haud parvo offerendi afficior pro salute vel pro bono statu alicuius viri seu mulieris, aegrotantis fortasse seu dolentis.

Rogo confratres caros compresbyteros meos ut sua benevolentia velint litare pro intentione et ad mentem Ioannis Hunwicke, idque mihi significent, ut missas eas (quot et quando?) ad bonum applicem eorum quibus opus est huius tam salutiferi beneficii.

13 comments:

John F H H said...

Eheu! Linguam latinam meam ferrugineam est :-(
quamquam tenorem verba tua sentio.
Postea epistolam sub sigillum scribero.

John U.K.

davidforster said...

Laicus etiam pro te in Divino Officio orabo.

Maureen Lash said...

Ut corrigam verba John F H H: - "Latinitas mea est ferruginea, quanquam tenorem verborum tuorum sentio. Postea epistulam sub sigillo scribam.

Reverende Ioannes, quod rogasti hodie fieri curavi.

John F H H said...

Maureen:
Gratias ago tibi :-)
John U.K.

Little Black Sambo said...

Durum est tibi contra stimulum calcitrare.

GD said...

Imo ex corde dum tibi, clarissime pater, de itinere tam fortiter tamque nobiliter directo indignus gratulor, unam Missam pro intentione tua, feria quinta huius hebdomodae hora tertia (10.00 a.m.) me applicaturum polliceor, viva spe ut mox apud ecclesiam S. Coemgeni Dublinensem illud tremendissum sacrificium ipse pro nobis noster offeras. Omnia fausta tibi tuisque!
Gerard Deighan, Adm.

Mgr Andrew Wadsworth said...

In quotidianis meis orationibus locum semper habes,dilectissime in Domino, praesertim in augustissimo Missae sacrificio celebrando, et divinam benignitatem rogo ut tibi multos annos concedat quibus adlaborare possis ad Dei gloriam et fratrum salutem.

Fr. Benedict Crawford said...

Commemorabo te, pater dilecte, in liturgia praesanctificatorum cras.

Memor sit Dominus tui in regno suo: perpetuo, nunc & semper, et in saecula saeculorum.

benedictus pres.

Pastor in Valle said...

Libenter.

Fr Tim Finigan said...

Crastina die ad mentem tuam in ecclesia Sacratissimi Rosarii apud Paludem Atram sacrum faciam.

Canon Jerome Lloyd OSJV said...

Certe certo

Capreolus said...

Carissime in Christo Reverende,
Hodie, feria iv hebdomadae iv, divinum obtuli pro intentione tua necnon eorum, qui orationibus tuis sese commendavere. Me paenitet te non certeriorem prius facere, sed certus non eram nec ego me posse hodie Sacrificium Altaris pro illis intentionibus offerre.
In Christo, devotissimus amicus ("virtualis") tuus,
Fr. Johnson

Abervicar said...

Secundum mentem tuam Sacrosanctum Sacrificium libenter offerram rito tamen Cranmeriano proxima die sabbato in ecclesia S Michaeli apud Ostium Tylerii.